\v=21 \v~=Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?\f + \fr 10.21 \fk Descendens. \ft BEDA. Descendere de tecto, et ad prædicandum ire jubetur, etc., \fk usque ad, Sanctorum vero conversatio est in cœlis\ft Philipp. 3.. \fk Ecce ego, \ft etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum verborum. \fk Quæ causa est, \ft etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiæ spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit.\f* \¬v