\v=6 \v~=hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.\f + \fr 10.6 \fk Hospitatur, \ft etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiæ ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus sæculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.\f* \¬v