\v=47 \v~=Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.\f + \fr 13.47 \fk Sic enim, \ft etc. ID. Prophetia est præceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetæ testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium. \fk Posui te. \ft Non ait, \fk Posui vos, \ft quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet. \fk Posui te in lumen gentibus. \ft BEDA. Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, \fk Saule, Saule, quid me persequeris? \ft etc.\f* \¬v