\v=13 \v~=Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.\f + \fr 1.13 \fk Et cum introissent. \ft In Græco ita ponitur: \fk Cum introissent civitatem, in cœnaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus, \ft etc. In Græco sic est ordo nominum: \fk Petrus et Andræas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Cœnaculum, \ft etc. BEDA. Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiæ et virtutis conscendunt. Cœnaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superædificatæ et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum. \fk Petrus et Joannes. \ft Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus cæteris amabant. Primus (si fas est dici) plus cæteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum. Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Isræl reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub æneo mari; duodecim stellæ in corona sponsæ; duodecim fundamenta; duodecim portæ; duodecim menses anni; duodecim horæ diei; duodecim fructus ligni vitæ. \fk Zelotes. \ft BEDA. Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananæus. Chana \fk zelus\ft interpretatur. Erat enim de vico Galilææ ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum. Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunæ crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.\f* \¬v