\v=33 \v~=Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.\f + \fr 2.33 \fk Promissione Spiritus sancti accepta. \ft Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Jœl dicit: \fk Effundam, \ft etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio. \fk Effudit hunc, \ft etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Jœl posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in cœlo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et cætera quæ propheta describit, quasi verus Deus, explet.\f* \¬v