\v=21 \v~=At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.\f + \fr 4.21 \fk Clarificabant. \ft In Græco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat. Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianæ pietatis et humilitatis, ipso dicente: \fk Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cœlis est\ft Matth. 5..\f* \¬v