\v=6 \v~=Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.\f + \fr 6.6 \fk Et orantes. \ft Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: \fk Orantes imposuerunt eis manus: \ft hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.\f* \¬v