\v=2 \v~=Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan,\f + \fr 7.2 \fk Viri fratres et patres. \ft Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniæ occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriæ. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic, \fk Viri fratres et patres: \ft lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande cœpit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum prædicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset prædicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit. \fk Deus gloriæ, \ft etc. Memor Stephanus præcepti illius: \fk Diligite inimicos vestros\ft Luc. 6., etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit. \fk In Mesopotamia. \ft Mesopotamia in capite Syriæ constituta ad aquilonem. RAB. Mesopotamia et Charram in Chaldæa sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.\f* \¬v