\v=4 \v~=Tunc exiit de terra Chaldæorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.\f + \fr 7.4 \fk Tunc exiit, \ft etc. RAB. De Ur Chaldæorum Abraham exivit. Ur, etc., usque ad mortuo patre dictum est ei: \fk Exi de terra tua, \ft etc. \fk Pater ejus, \ft etc. ID. Redit ad originem generis Isræl, et amicitiæ divinæ exordium, ut nihil prætermittat in quo blasphemare videatur. \fk Vos habitatis. \ft Dixit vos, non vero nos, quia jam quodammodo apostoli terram reliquerant, et Stephanus, qui jam quasi in morte positus erat\f* \¬v