\v=8 \v~=Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.\f + \fr 9.8 \fk Apertis oculis. \ft RAB. Ostenditur ei in corpore quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu, sic lex inutilis sine fide Christi. BEDA. Oculis non posset rursus bene videre, nisi prius excæcatus, et propriam sapientiam, quæ turbatur, excludens, fidei se committeret.\f* \¬v