\v=8 \v~=At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.\f + \fr 10.8 \fk Reliquit consilium senum, \ft etc. HIERON. Hoc aiunt Hebræi esse Banaiam filium Joiadæ et Jahihel filium Achamoni, qui et Chilla vocatur: quorum consilio relicto, tractare cœpit Roboam cum juvenibus, id est, Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur, et similibus. Juvenem autem non ætate, sed animo sæpe dicimus. Non enim erat Roboam juvenis ætate, sed sensu: qui quadragesimo primo ætatis suæ anno cœpit regnare.\f* \¬v