\v=5 \v~=Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.\f + \fr 17.5 \fk Dedit omnis Juda munera Josaphat. \ft Hic fideles de gentibus significat, qui relicto patrum errore, ad Christum conveniunt baptismo abluti chrismate liniti, a Christo Christianum nomen et re giam dignitatem accipientes. Unde: \fk Vos estis genus electum, regale sacerdotium, \ft etc. I Petr. 2. In tempore enim Josaphat, Domini dos, vel qui est dos, vel qui est dotatus, et quia Ecclesia gentium, sanguine Christi comparata, Spiritus sancti pignore data, consortium Sponsi cœlestis et societatem regni promeruit. Cui factæ sunt infinitæ divitiæ cum diversæ nationes credunt, et in acquisitione diversarum virtutum.\f* \¬v