\v=2 \v~=Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.\f + \fr 18.2 \fk Descenditque, \ft etc. Hi sunt hæresiarchæ qui perditorum turbam per errorum devia ducunt, et in mortis præcipitium mergunt. Josaphat affinitate conjunctus est Achab, et descendit ad eum in Samariam contra hostes in auxilium: et illos significat qui de catholicis ad hæreticorum amicitiam se inclinant: qui licet a rectæ fidei non recedant tramite, tamen errantium societatem atque communionem non devitant. Contra quos dicitur: \fk Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita\ft Tit. 3.. Unde Josaphat per Jehu videntem filium Anani, illius scilicet prophetæ qui Asa increpaverat arguitur, qui impio præbuerat auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeretur. GREG., lib. II Moral., cap. 15, tom. 1. Solium Domini angelicæ potestates, etc., usque ad et tanto durius reperetur ad pœnam, quanto securius viveret in culpa.\f* \¬v