\v=6 \v~=Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem.\f + \fr 22.6 \fk Azarias filius Joram, \ft etc. RAB., ex Hieron. Qui superius \fk Ochozias, \ft id est, apprehendens Dominum: Azarias vero adjutorium Domini. Ideoque secundum Hebræos nomen mutatur in melius ei: quia secundum præceptum Domini infirmum visitavit.\f* \¬v