\v=14 \v~=filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.\f + \fr 2.14 \fk Filium mulieris. \ft Ostendit eum esse de progenie Salomith; de tribu Dan, de quo in libro Numerorum legitur. Patrem ejus tradunt Hebræi fuisse Hebræum, de stirpe Oliab, de tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebræi hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum psalmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat. \fk Qui novit operari in auro et argento. \ft In his omnibus Hiram spiritualis novit operari, ut ornatus domus Dei coram oculis hominum digno decore fulgeat, et bonæ opinionis odore Deo acceptabilis fiat.\f* \¬v