\v=11 \v~=Alæ cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.\f + \fr 3.11 \fk Ita ut ala. \ft Quinque cubitorum erat ala cherub una, etc., quia angeli legem Dei descriptam in quinque libris indefessa devotione custodiunt, diligendo scilicet Deum ex omnibus viribus suis, et proximos tanquam seipsos. \fk Plenitudo autem legis est charitas\ft Rom. 13.. Proximi quoque adinvicem sunt spiritus angelici et homines electi. Unde utraque ala cherub ejusdem mensuræ est: quia eadem devotione qua sese alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque ad se ascendentium societatem desiderant. Similiter ergo alæ decem cubitos complent, cum in gemina charitatis exhibitione angeli, conditoris sui præsentia lætantur.\f* \¬v