\v=18 \v~=Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.\f + \fr 4.18 \fk Fecitque Salomon. \ft Dictavit quod Hiram ipso opere complevit. Allegorice vero Redemptor noster in sanctis prædicatoribus et omnibus fidelibus ornatum Ecclesiæ parat, et virtutum efficit opera, qui ait: \fk Nihil sine me potestis facere\ft Joan. 15.; et alibi: \fk Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum, \ft etc. Jac. 1.\f* \¬v