\v=19 \v~=Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:\f + \fr 4.19 \fk Altare aureum. \ft Corda perfectorum internæ charitatis et castitatis luce fulgentium, quorum sublimitatem significat etiam locus altaris. Stabat enim ante ostium sancti sanctorum, ut in factura tabernaculi legimus, in quo non hostiarum sanguis neque libamina, sed thymiamata tantum incendebantur, quorum superiora ascendens operiebat arcam, atque oraculum odore suavitatis implebat. In quo sancti figurantur, qui dum neglectis temporalium cupiditatibus tota intentione cœlestia quærunt, quasi intus juxta oraculum positi sunt: nec longe remoti a velo quo templum et sancta sanctorum dirimuntur; quia corpore tantum terram incolunt, sed tota mente in cœlo sunt. Ascendit autem ab hoc altari fumus incensorum infra sancta sanctorum ubi arca est recondita; ut orationes sanctorum flamma charitatis excitatæ ad cœlum perveniant, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens. Non enim in hoc altari sanguis hostiarum sed thymiama tantum incenditur, quia tales viri non habent opera carnis et sanguinis quæ mactent Domino in ara cordis, sed lacrymarum et orationum vota pro desiderio regni cœlestis offerunt.\f* \¬v