\v=4 \v~=et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.\f + \fr 4.4 \fk Posteriora. \ft Quia qua mercede prædicatores in perpetuum donentur, Dei examine dispositum est, sed nobis adhuc occultum est, quibus hoc occultum esse non potest, quod omnis qui baptismum ad salutem accipit, fidem, spem, et charitatem debet habere; nec sine his tribus virtutibus operari, vel ad salutem intrare valet, unde in Regum dicitur: \fk Grossitudo autem luteris trium unciarum\ft III Reg. 7.. Grossitudo luteris, firmitas est virtutis. \fk Trium unciarum, \ft quia robore fidei, spei et dilectionis, perceptio baptismi munitur.\f* \¬v