\v=12 \v~=Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis.\f + \fr 9.12 \fk De lignis. \ft Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiæ, id est, in confirmationem Ecclesiæ, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharæ et lyræ ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quæcunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini.\f* \¬v