\v=25 \v~=Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.\f + \fr 9.25 \fk Quadraginta. \ft Quadragenarius priscæ legis tempora significat. Moses enim legem accepturus quadraginta diebus jejunavit, et populus per eum instructus quadraginta annis eremum circumivit. Senarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. Bene ergo per quadragenarium numerantur equi Salomonis in stabulis collocati, quia per duritiam legis veteris, cœrcita est insolentia prioris populi. Duodenarius vero præsens tempus significat, in quo apostolica auctoritas populum gentium nutrit Novi Testamenti doctrina. \fk In Jerusalem. \ft Visione pacis. Distantia locorum discretionem ostendit affectuum. Qui enim sunt in urbibus quadrigarum, illos significant qui diversis ecclesiæ disciplinis per spirituales magistros erudiuntur. Alii vero jam eruditi, usui regis cœlestis aptati præsentiam ejus habere merentur. Unde: \fk Currus Dei decem millibus, \ft etc. Psal. 76. Et alibi: \fk Ascendens super equos tuos, et equitatus tuus sanitas\ft Rabac. 3.. \fk Philisthinorum. \ft Dupliciter cadentium. Philitshiim enim interpretatur ruina duplex. Hoc fit cum per absolutionem peccatorum ab inchoatione sui in Jordane baptismatis usque ab conversionem omnium gentium ad fidem Christi redundat gratia potestatis, ut ubi defluxus fuit carnalium desideriorum, ibi stabiliatur germen virtutum; et ubi idololatria et conversatio flagitiosa populorum fuit duplex ruina, ibi per confessionem rectæ fidei et cultum pietatis ad cœleste regnum surgat vita fidelium. Pertingit enim potestas ejus usque ad terminos Ægypti, id est tenebrosas mentes infidelium, quas complet lumine fidei; unde: \fk Coram illo procident Æthiopes, \ft etc.\f* \¬v