\v=7 \v~=Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.\f + \fr 10.7 \fk Quæ secundum faciem. \ft Multa dixi quibus ostendi vobis potius debere nos sequi quam pseudo, quasi diceret: Si vobis non sufficiunt quæ dixi, quare me potius quam pseudo sequamini? Videte hæc quæ secundum faciem, id est, ita evidentia sunt, sicut ea quæ sunt subjecta oculis.\f* \¬v