\v=12 \v~=Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.\f + \fr 4.12 \fk Ergo mors, \ft etc. Quia per mortem vitam Jesu consequimur: ergo mors non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis. Sed vita qua delectamini in terrenis, operatur in vobis mortem æternam. Vel passive ergo, id est propter spem vitæ Jesu mors operatur, id est a prædictis passionibus efficitur in nobis, id est permittimus effici: sed per hoc vita efficitur in vobis, id est fides plantatur.\f* \¬v