\v=6 \v~=quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.\f + \fr 4.6 \fk Lucem splendescere. \ft Quod fuit in separatione elementorum. Cœperunt enim tenebræ, ex quo confusa moles cœli et terræ cœpit esse: post accedente luce quod factum est; melius redditur. In quo proficientis hominis affectio significatur, unde \fk fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino\ft Ephes. 5.. \fk In faciem Jesu. \ft Hunc habet sensum: Quoniam divina natura sub aspectum non cadit, per sumptam humanitatem divina luce resplendentem, et fulgura emittentem aspicitur, ut licet. Hinc autem etiam manifestum est, quod Deus incredulitatem non immisit, qui intelligentis lucis splendorem omnibus abunde præbuit: sed ipsi quidem dilexerunt incredulitatem, ipse autem eis cum nollent aspicere radium non præbuit. \fk Scientiæ claritatis. \ft Scientia gloriæ Dei est qua scimus lumen esse quo tenebræ nostræ illuminantur.\f* \¬v