\v=4 \v~=Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.\f + \fr 5.4 \fk Qui sumus in tabernaculo. \ft Qui habitationem hujus corporis diligimus, de quo non est curandum, cum non sit tabernaculum nisi ad tempus, \fk ingemiscimus\ft desiderio cœlestis. Nos dico gravati, quasi dicat: Non mirum, si ingemiscimus: quia a beatitudine sumus remoti. Nam etiam de hoc minori gemimus, quia hoc corpore exuimur. \fk Eo. \ft Id est, ideo gemimus. \fk Quod nolumus exspoliari, \ft si hoc posset fieri. Vel, ingemiscimus, desiderio cœlestis. \fk Deus autem hoc effecit. \ft Vel, nolumus exspoliari: \fk Deus tamen effecit\ft ut immortalitatem desideremus. \fk Ut absorbeatur, \ft etc. Ita ut nusquam sit mortalitas. Non infra, non supra, non intra, non extra. Absorpta est enim mors in victoria.\f* \¬v