\v=18 \v~=Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens:\f + \fr 1.18 \fk Caput corporis Ecclesiæ. \ft Quia ita se habet ad Ecclesiam, sicut caput ad corpus. Et cum Ecclesia ab Abel cœpit, quomodo caput eorum? Bene, quia est principium Ecclesiæ, id est fundator. \fk Qui est principium. \ft Ecclesiæ secundum divinitatem, id est fundator Ecclesiæ, quia omnes justos, qui ab Abel usque ad ultimum justum generantur virtute divinitatis et misericordiæ suæ dono illuminavit. Secundum humanitatem etiam potest dici principium Ecclesiæ, quia super fidem humanitatis ejus fundata est. Et bene ipse est caput et principium, et rector, et fundator, quia ipse est primogenitus, etc. \fk Primogenitus, \ft etc. Sicut natus est ante omnia de Deo, ut omnia crearet, sic homo primus resurgit, ut restauret, ut semper sit primus et princeps.\f* \¬v