\v=23 \v~=si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.\f + \fr 1.23 \fk Si tamen permanetis. \ft Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non æstimandus est quisquam. \fk In universa. \ft Quæ nova creatura modo est sub cœlo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam.\f* \¬v