\c=1 \p \c#=1 \v=1 \v~=Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.\f + \fr 1.1 \fk Verba Ecclesiastæ. \ft HIERON. in Eccle., t. 3. Tribus nominibus vocatus est Salomon, etc. usque ad et æqualis magister est, et nescit se esse regem. ALBINUS. Tradunt Hebræi hunc librum Salomomonis esse agentis pœnitentiam, quia in sapientia divitiisque confisus per mulieres Deum offendit. Secum enim omnia vana reputavit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt. HIERON.Allegorice.. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius, etc., usque ad unde: \fk In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum\ft Psal. 18..\f* \¬v