\v=7 \v~=Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.\f + \fr 1.7 \fk Omnia flumina intrant in mare. \ft Dicunt philosophi, aquas dulces, quæ mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor aquarum, dicit eas per occultas terræ venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud: \fk Terra es, et in terram ibis\ft Gen. 3.. Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant. HIER. Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiæ sanguisugæ.\f* \¬v