\v=9 \v~=Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.\f + \fr 1.9 \fk Quid est quod. \ft HIER. De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima. \fk Quid est quod, \ft etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quæ fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil novum invenitur quod antea non fuerit: nihil præteritum quod post non fiat. Unde, \fk Requievit Deus die septimo ab omni opere suo\ft Gen. 2., a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud: \fk Pater meus usque modo operatur, et ego operor\ft Joan. 5.. Sic ex primordialibus rerum seminibus totius sæculi tempus naturali cursu peragitur.\f* \¬v