\v=15 \v~=ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,\f + \fr 3.15 \fk Paternitas, \ft etc. Nec angelus, nec homo vere est pater ut Deus qui est pater omnium, creatione, et fidelium recreatione, quos adoptavit in filios. Vel \fk nominatur, \ft id est nominabilis est. Ab illo enim qui est pater omnium, et angeli in cœlo, et homines in terra acceperunt ut patres alios vocarent. Et nota quod Christus Dei unigenitus per naturam, adoptionis beneficio patrem se esse significat dicens, \fk Fili, dimittuntur tibi peccata tua\ft Matth. 2.. Similiter et Spiritus sanctus, per quem justi adoptantur in filios. Homo autem dicitur pater vel natura, vel auctoritate exempli, vel ratione beneficii.\f* \¬v