\v=17 \v~=et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),\f + \fr 6.17 \fk Et galeam. \ft Galea est salus æterna, cujus memoria mentem obvolvit ne deficiat. \fk Et gladium spiritus. \ft Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et æternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum æterna. De hoc gladio Dominus ait: \fk Non veni pacem mittere in terram, sed gladium\ft Matth. 10.. Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit.\f* \¬v