\v=5 \v~=Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat.\f + \fr 1.5 \fk Dies convivii. \ft Magnatum vel primitivorum fidelium primi refecti sunt, secundum illud: \fk Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. \ft In circumcisionis sacramento Dominicæ resurrectionis, et Novi Testamenti et veræ circumcisionis: et octo sunt beatitudines, ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus; mali autem convivabantur in noctibus.\f* \¬v