\v=2 \v~=et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.\f + \fr 4.2 \fk Usque ad fores. \ft Sic magister Ecclesiæ intercessione reginæ, de qua dicitur: \fk Astitit regina a dextris tuis Psal. 14., \ft etc., quæ partim peregrinatur in mundo, et partim regnat cum Domino, a rege omnium sæculorum desiderat exaudiri. \fk Non enim. \ft Nullus cum corruptione præsentis vitæ potest aulam cœlestem intrare, sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione et cordis compunctione regni pulsare introitum, ut post lætabundus supernum intret palatium. Si quis quærat quomodo rex justissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non esse ex voto malitiæ, sed ex summi consilii nutu procedere. \fk Sapientia enim vincit malitiam Sap. 7., \fk attingit a fine usque ad finem fortiter: et disponit omnia suaviter Ibid., 8.. \fk Omnia quæcunque voluit fecit in cœlo et omnibus abyssis Psal. 113.. \ft Cujus justo judicio agitur, ut fideles in manu persecutorum tradantur vel ad purgationem, vel ad correptionem, vel ad meritorum augmentationem: sic Job Satanæ traditur; Paulus ab angelo Satanæ colaphizatur. \fk Rursumque. \ft Orant pro se invicem Mardochæus et Esther, id est magistri et discipuli, sicut Paulus pro discipulis orat, et pro se orari obsecrat, ut in Actibus apostolorum ab Ecclesia fiebat oratio sine intermissione pro Petro.\f* \¬v