\v=9 \v~=Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.\f + \fr 11.9 \fk Non audiet vos Pharao, \ft etc. AUG., quæst. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quæ utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis.\f* \¬v