\v=5 \v~=Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.\f + \fr 16.5 \fk Die autem sexto, \ft etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et \fk quæ seminaverit homo, hæc et metet\ft Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. \fk Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit; \ft quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: \fk Vermis eorum non moritur; \ft hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit \fk divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, \ft etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: \fk Nisi venissem et locutus eis fuissem, \ft etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.\f* \¬v