\v=19 \v~=Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.\f + \fr 4.19 \fk Dixit ergo Dominus, \ft etc. AUG., Locut. in Gen., tom. 3. Post dies autem multos mortuus est rex Ægypti. Dixit autem Dominus ad Mosen in Madian: \fk Vade, perge in Ægyptum, \ft etc. Multa in his verbis notanda sunt genera locutionis. Primo enim inquit: \fk Vade, perge in Ægyptum, \ft tanquam non sufficeret alterum, deinde, \fk mortui sunt omnes qui quærebant animam tuam, \ft cum solum regem Ægypti Scriptura mortuum dixerit: de quo solo antea dictum fuerat quod Mosen quærebat occidere: an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est? Quod si ita est, non locutio, sed sensus est.\f* \¬v