\v=7 \v~=Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti.\f + \fr 8.7 \fk Fecerunt autem malefici, \ft etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.\f* \¬v