\v=12 \v~=Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.\f + \fr 6.12 \fk Deus autem. \ft Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.\f* \¬v