\p \c#=7 \v=1 \v~=Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ,\f + \fr 7.1 \fk Post hæc autem. \ft Beda in Esdram, tom. 2. Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur: \fk Post hæc. \ft BEDA, ibid. Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo ædificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta. ID., ibid. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litteræ remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.\f* \¬v