\v=29 \v~=vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini.\f + \fr 8.29 \fk Vigilate et custodite. \ft Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctæ virtutis ædificia perducantur. \fk Donec appendatis. \ft Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulæ cœlestis, id est, sedibus æternæ pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Isræl, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur: \fk Constitues eos principes super omnem terram\ft Psal. 44.; et alibi: \fk Nobilis in portis vir ejus. \fk Promovimus. \ft BEDA, ibid. Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitæ perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.\f* \¬v