\v=4 \v~=qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,\f + \fr 1.4 \fk Qui dedit. \ft Id est, sponte obtulit: quia non est alius qui potuit aperire librum, nisi leo de tribu Juda. \fk Semetipsum. \ft Quia non erat hostia alia digna pro peccatis nostris delendis, quod est initium salvationis. Quem ergo locum habet lex? Quasi: Nullum penitus. \fk De sæculo. \ft Id est de conformitate mundi, qui nos allicit. \fk Præsenti sæculo nequam. \ft Tanto plus capit, cum æterna non videantur. \fk Sæculo nequam. \ft Hoc dicit non quod mundus iste creatus a Deo sit malus, sed quia in eo fiunt mala. Et hoc sensu dicitur: \fk Dies mali sunt. Mundus in maligno positus. Tempora periculosa. \ft Saltus, qui pleni sunt latronibus, et gladius, quo cruor effunditur, et calix, in quo venenum temperatur, mala dicuntur: quia non solum tempora, sed etiam loca et instrumenta malorum traxerunt infamiam quæ in eis fiunt.\f* \¬v