\v=12 \v~=Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.\f + \fr 3.12 \fk Lex autem, \ft etc. Ex fide est justitia et vita: sed lex non est ex fide. Posset quidem videri, quia opera legis ex fide fierent, ut pro eis sperarentur æterna: sed id non est, quoniam Judæi ex timore pœnæ illa servabant. \fk Vivet in illis. \ft Non ait: Qui fecerit eam, vivet in ea, cum præmisisset: \fk lex non est ex fide; \ft ut intelligas legem in hoc loco positam pro ipsis operibus quæ in illis observationibus fiebant. Qui autem vivebant in his operibus, timebant utique (si non ea fecissent) lapidationem, vel crucem, vel aliud hujusmodi pati. \fk Qui ergo fecerit ea, vivet in illis: \ft non apud Deum, id est, habebit præmium, ne ista morte puniatur. Qui autem ex fide vivit, cum hinc exierit, tunc magis habebit præsentissimum præmium. Non igitur ex fide vivit, quisquis præsentia quæ videntur, vel cupit vel timet: quia fides Dei ad invisibilia pertinet.\f* \¬v