\v=17 \v~=Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.\f + \fr 3.17 \fk Hoc autem dico. \ft Hoc promisit Deus Abrahæ, \fk hoc autem testamentum confirmatum\ft per juramenta \fk dico\ft et affirmo, quod \fk lex non facit irritum, \ft de qua non esset hoc putandum: quia data est tantum ad tempus: quia post multum tempus a promissione facta Abrahæ, lex data est: de qua si esset benedictio, homines illius temporis Abraham, Isaac et Jacob non eam habuissent. \fk Lex non facit irritum. \ft Id est, falsum: quod faceret, si per eam daretur benedictio. Promissio enim illa non dixit, quod per legem, sed per semen. Quod si per legem benedictio, ergo frustra semini promisit, et frustra semen ipsum venit. Lex non facit irritum quasi jam valeret ad evacuandam promissionem: quia esset falsa, et Deus mendax.\f* \¬v