\v=20 \v~=Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.\f + \fr 3.20 \fk Mediator. \ft Lex quam habet mediator, unius populi tantum est: sed tamen ipse mediator, non est tantum unius populi, id est, Judæorum qui legem habuerunt sed et gentilium, et ideo non quæratis legem, ut habeatis mediatorem. Mediator non est unius, sed tamen est unus: sufficiens ad omnes reconciliandos Deo, quia Deus, et ideo aliud non adjungatis ei.\f* \¬v