\v=26 \v~=Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.\f + \fr 4.26 \fk Quæ sursum est. \ft Superna est sanctorum civitas, licet in quisbusdam quos hic parit, adhuc peregrinetur. Sara sterilis significat quod natura humani generis peccato vitiata, et ideo damnata nihil veræ felicitatis in posterum merebatur. Isaac per repromissionem natus signat filios gratiæ: et quia hoc non per regenerationem, sed per generationem futurum erat, ideo tunc imperata est circumcisio, quando Saræ promissus est filius. Circumcisio enim significat naturam exuta vetustate novatam. Quod omnes filios et servos circumcidi jubet; ad omnes istam gratiam pertinere testatur. \fk Quæ est mater. \ft Quia singuli verbo et exemplo ejus instructi ex charitate serviunt.\f* \¬v