\v=4 \v~=At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,\f + \fr 4.4 \fk Venit plenitudo temporis. \ft Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. \fk Plenitudo temporis. \ft Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. \fk Misit Deus Filium. \ft Unde, \fk Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum\ft Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: \fk In mundo erat, et mundus per \fk ipsum factus est, et mundus eum non cognovit\ft Ibid. 1.. Deinde conjungit: \fk In propria venit. \ft Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: \fk Cœlum et terram ego impleo\ft Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. \fk Ex muliere. \ft Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. \fk Factum sub lege. \ft Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. \fk Ut adoptionem. \ft Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.\f* \¬v