\v=14 \v~=Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.\f + \fr 5.14 \fk Omnis enim lex. \ft Nam et illa quæ ad bonos mores pertinent, et illa quæ in sacramentis sunt (cum bene a liberis intelligantur, nec carnaliter observantur a servis) ad charitatem referantur necesse est. \fk Diliges proximum. \ft Hoc scriptum est in Levitico Levit. 19., in quo recte dicit impleri legem universam, cum tamen duo sint præcepta charitatis in quibus tota lex pendet et prophetæ, quia dilectio Dei in dilectione proximi continetur; et ideo in hoc præcepto perfectio salutis est, quia sine proximo non diligitur Deus: \fk Qui enim non diligit proximum suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? \ft I Joan. 4. Cum igitur utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, unum eorum sufficit commemorare. \fk Sicut teipsum. \ft Non potest proximum diligere, qui non diligit se. Se autem non diligit qui digit iniquitatem. \fk Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam\ft Psal. 10..\f* \¬v