\v=22 \v~=Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,\f + \fr 5.22 \fk Charitas. \ft Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. \fk Gaudium. \ft Puritas conscientiæ. Unde: \fk Non est impiis gaudere, dicit Dominus\ft Isa. 48..\f* \¬v