\v=9 \v~=Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.\f + \fr 6.9 \fk Non deficiamus. \ft Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. \fk Tempore enim. \ft Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.\f* \¬v